Luke 5 Latin 1Factum est autem, cum turbæ irruerunt in eum ut audirent verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth.
2Et vidit duas naves stantes secus stagnum : piscatores autem descenderant, et lavabant retia.
3Ascendens autem in unam navim, quæ erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum. Et sedens docebat de navicula turbas.
4Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem : Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam.
5Et respondens Simon, dixit illi : Præceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus : in verbo autem tuo laxabo rete.
6Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam : rumpebatur autem rete eorum.
7Et annuerunt sociis, qui erant in alia navi, ut venirent, et adjuvarent eos. Et venerunt, et impleverunt ambas naviculas, ita ut pene mergerentur.
8Quod cum vidisset Simon Petrus, procidit ad genua Jesu, dicens : Exi a me, quia homo peccator sum, Domine.
9Stupor enim circumdederat eum, et omnes qui cum illo erant, in captura piscium, quam ceperant :
10similiter autem Jacobum et Joannem, filios Zebedæi, qui erunt socii Simonis. Et ait ad Simonem Jesus : Noli timere : ex hoc jam homines eris capiens.
11Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt eum. 12Et factum est, cum esset in una civitatum, et ecce vir plenus lepra, et videns Jesum, et procidens in faciem, rogavit eum, dicens : Domine, si vis, potes me mundare. 13Et extendens manum, tetigit eum dicens : Volo : mundare. Et confestim lepra discessit ab illo. 14Et ipse præcepit illi ut nemini diceret : sed, Vade, ostende te sacerdoti, et offer pro emundatione tua, sicut præcepit Moyses, in testimonium illis. 15Perambulabat autem magis sermo de illo : et conveniebant turbæ multæ ut audirent, et curarentur ab infirmitatibus suis. 16Ipse autem secedebat in desertum, et orabat. 17Et factum est in una dierum, et ipse sedebat docens. Et erant pharisæi sedentes, et legis doctores, qui venerunt ex omni castello Galilææ, et Judææ, et Jerusalem : et virtus Domini erat ad sanandum eos. 18Et ecce viri portantes in lecto hominem, qui erat paralyticus : et quærebant eum inferre, et ponere ante eum. 19Et non invenientes qua parte illum inferrent præ turba, ascenderunt supra tectum, et per tegulas summiserunt eum cum lecto in medium ante Jesum. 20Quorum fidem ut vidit, dixit : Homo, remittuntur tibi peccata tua. 21Et cœperunt cogitare scribæ et pharisæi, dicentes : Quis est hic, qui loquitur blasphemias ? quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus ? 22Ut cognovit autem Jesus cogitationes eorum, respondens, dixit ad illos : Quid cogitatis in cordibus vestris ? 23Quid est facilius dicere : Dimittuntur tibi peccata : an dicere : Surge, et ambula ? 24Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, (ait paralytico) tibi dico, surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. 25Et confestim consurgens coram illis, tulit lectum in quo jacebat : et abiit in domum suam, magnificans Deum. 26Et stupor apprehendit omnes, et magnificabant Deum. Et repleti sunt timore, dicentes : Quia vidimus mirabilia hodie. 27Et post hæc exiit, et vidit publicanum nomine Levi, sedentem ad telonium, et ait illi : Sequere me. 28Et relictis omnibus, surgens secutus est eum. 29Et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua : et erat turba multa publicanorum, et aliorum qui cum illis erant discumbentes. 30Et murmurabant pharisæi et scribæ eorum, dicentes ad discipulos ejus : Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis ? 31Et respondens Jesus, dixit ad illos : Non egent qui sani sunt medico, sed qui male habent. 32Non veni vocare justos, sed peccatores ad pœnitentiam. 33At illi dixerunt ad eum : Quare discipuli Joannis jejunant frequenter, et obsecrationes faciunt, similiter et pharisæorum : tui autem edunt et bibunt ? 34Quibus ipse ait : Numquid potestis filios sponsi, dum cum illis est sponsus, facere jejunare ? 35Venient autem dies, cum ablatus fuerit ab illis sponsus : tunc jejunabunt in illis diebus. 36Dicebat autem et similitudinem ad illos : Quia nemo commissuram a novo vestimento immittit in vestimentum vetus : alioquin et novum rumpit, et veteri non convenit commissura a novo. 37Et nemo mittit vinum novum in utres veteres : alioquin rumpet vinum novum utres, et ipsum effundetur, et utres peribunt : 38sed vinum novum in utres novos mittendum est, et utraque conservantur. 39Et nemo bibens vetus, statim vult novum : dicit enim : Vetus melius est. Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |