Proverbs 19 Latin 1Melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam dives torquens labia sua, et insipiens. 2Ubi non est scientia animæ, non est bonum, et qui festinus est pedibus offendet. 3Stultitia hominis supplantat gressus ejus, et contra Deum fervet animo suo. 4Divitiæ addunt amicos plurimos ; a paupere autem et hi quos habuit separantur. 5Testis falsus non erit impunitus, et qui mendacia loquitur non effugiet. 6Multi colunt personam potentis, et amici sunt dona tribuentis. 7Fratres hominis pauperis oderunt eum ; insuper et amici procul recesserunt ab eo. Qui tantum verba sectatur nihil habebit ; 8qui autem possessor est mentis diligit animam suam, et custos prudentiæ inveniet bona. 9Falsus testis non erit impunitus, et qui loquitur mendacia peribit. 10Non decent stultum deliciæ, nec servum dominari principibus. 11Doctrina viri per patientiam noscitur, et gloria ejus est iniqua prætergredi. 12Sicut fremitus leonis, ita et regis ira, et sicut ros super herbam, ita et hilaritas ejus. 13Dolor patris filius stultus, et tecta jugiter perstillantia litigiosa mulier. 14Domus et divitiæ dantur a parentibus ; a Domino autem proprie uxor prudens. 15Pigredo immittit soporem, et anima dissoluta esuriet. 16Qui custodit mandatum custodit animam suam ; qui autem negligit viam suam mortificabitur. 17Fœneratur Domino qui miseretur pauperis, et vicissitudinem suam reddet ei. 18Erudi filium tuum ; ne desperes : ad interfectionem autem ejus ne ponas animam tuam. 19Qui impatiens est sustinebit damnum, et cum rapuerit, aliud apponet. 20Audi consilium, et suscipe disciplinam, ut sis sapiens in novissimis tuis. 21Multæ cogitationes in corde viri ; voluntas autem Domini permanebit. 22Homo indigens misericors est, et melior est pauper quam vir mendax. 23Timor Domini ad vitam, et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessima. 24Abscondit piger manum suam sub ascella, nec ad os suum applicat eam. 25Pestilente flagellato stultus sapientior erit ; si autem corripueris sapientem, intelliget disciplinam. 26Qui affligit patrem, et fugat matrem, ignominiosus est et infelix. 27Non cesses, fili, audire doctrinam, nec ignores sermones scientiæ. 28Testis iniquus deridet judicium, et os impiorum devorat iniquitatem. 29Parata sunt derisoribus judicia, et mallei percutientes stultorum corporibus. Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |