Job 41 Latin 1An extrahere poteris leviathan hamo, et fune ligabis linguam ejus ? 2Numquid pones circulum in naribus ejus, aut armilla perforabis maxillam ejus ? 3Numquid multiplicabit ad te preces, aut loquetur tibi mollia ? 4Numquid feriet tecum pactum, et accipies eum servum sempiternum ? 5Numquid illudes ei quasi avi, aut ligabis eum ancillis tuis ? 6Concident eum amici ? divident illum negotiatores ? 7Numquid implebis sagenas pelle ejus, et gurgustium piscium capite illius ? 8Pone super eum manum tuam : memento belli, nec ultra addas loqui. 9Ecce spes ejus frustrabitur eum, et videntibus cunctis præcipitabitur. 10Non quasi crudelis suscitabo eum : quis enim resistere potest vultui meo ? 11Quis ante dedit mihi, ut reddam ei ? omnia quæ sub cælo sunt, mea sunt. 12Non parcam ei, et verbis potentibus, et ad deprecandum compositis. 13Quis revelabit faciem indumenti ejus ? et in medium oris ejus quis intrabit ? 14Portas vultus ejus quis aperiet ? per gyrum dentium ejus formido. 15Corpus illius quasi scuta fusilia, compactum squamis se prementibus. 16Una uni conjungitur, et ne spiraculum quidem incedit per eas. 17Una alteri adhærebit, et tenentes se nequaquam separabuntur. 18Sternutatio ejus splendor ignis, et oculi ejus ut palpebræ diluculi. 19De ore ejus lampades procedunt, sicut tædæ ignis accensæ. 20De naribus ejus procedit fumus, sicut ollæ succensæ atque ferventis. 21Halitus ejus prunas ardere facit, et flamma de ore ejus egreditur. 22In collo ejus morabitur fortitudo, et faciem ejus præcedit egestas. 23Membra carnium ejus cohærentia sibi : mittet contra eum fulmina et ad locum alium non ferentur. 24Cor ejus indurabitur tamquam lapis, et stringetur quasi malleatoris incus. 25Cum sublatus fuerit, timebunt angeli, et territi purgabuntur. 26Cum apprehenderit eum gladius, subsitere non poterit, neque hasta, neque thorax : 27reputabit enim quasi paleas ferrum, et quasi lignum putridum æs. 28Non fugabit eum vir sagittarius : in stipulam versi sunt ei lapides fundæ. 29Quasi stipulam æstimabit malleum, et deridebit vibrantem hastam. 30Sub ipso erunt radii solis, et sternet sibi aurum quasi lutum. 31Fervescere faciet quasi ollam profundum mare, et ponet quasi cum unguenta bulliunt. 32Post eum lucebit semita : æstimabit abyssum quasi senescentem. 33Non est super terram potestas quæ comparetur ei, qui factus est ut nullum timeret. 34Omne sublime videt : ipse est rex super universos filios superbiæ. Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |