Proverbia 16
Proverbs 16 Latin
1Hominis est animam præparare, et Domini gubernare linguam.

2Omnes viæ hominis patent oculis ejus ; spirituum ponderator est Dominus.

3Revela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuæ.

4Universa propter semetipsum operatus est Dominus ; impium quoque ad diem malum.

5Abominatio Domini est omnis arrogans ; etiamsi manus ad manum fuerit, non est innocens. Initium viæ bonæ facere justitiam ; accepta est autem apud Deum magis quam immolare hostias.

6Misericordia et veritate redimitur iniquitas, et in timore Domini declinatur a malo.

7Cum placuerint Domino viæ hominis, inimicos quoque ejus convertet ad pacem.

8Melius est parum cum justitia, quam multi fructus cum iniquitate.

9Cor hominis disponit viam suam, sed Domini est dirigere gressus ejus.

10Divinatio in labiis regis ; in judicio non errabit os ejus.

11Pondus et statera judicia Domini sunt, et opera ejus omnes lapides sacculi.

12Abominabiles regi qui agunt impie, quoniam justitia firmatur solium.

13Voluntas regum labia justa ; qui recta loquitur diligetur.

14Indignatio regis nuntii mortis, et vir sapiens placabit eam.

15In hilaritate vultus regis vita, et clementia ejus quasi imber serotinus.

16Posside sapientiam, quia auro melior est, et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento.

17Semita justorum declinat mala ; custos animæ suæ servat viam suam.

18Contritionem præcedit superbia, et ante ruinam exaltatur spiritus.

19Melius est humiliari cum mitibus, quam dividere spolia cum superbis.

20Eruditus in verbo reperiet bona, et qui sperat in Domino beatus est.

21Qui sapiens est corde appellabitur prudens, et qui dulcis eloquio majora percipiet.

22Fons vitæ eruditio possidentis ; doctrina stultorum fatuitas.

23Cor sapientis erudiet os ejus, et labiis ejus addet gratiam.

24Favus mellis composita verba ; dulcedo animæ sanitas ossium.

25Est via quæ videtur homini recta, et novissima ejus ducunt ad mortem.

26Anima laborantis laborat sibi, quia compulit eum os suum.

27Vir impius fodit malum, et in labiis ejus ignis ardescit.

28Homo perversus suscitat lites, et verbosus separat principes.

29Vir iniquus lactat amicum suum, et ducit eum per viam non bonam.

30Qui attonitis oculis cogitat prava, mordens labia sua perficit malum.

31Corona dignitatis senectus, quæ in viis justitiæ reperietur.

32Melior est patiens viro forti ; et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium.

33Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur.

Latin: Vulgata Clementina

Bible Hub
Proverbs 15
Top of Page
Top of Page