Genesis 10 Latin 1Hæ sunt generationes filiorum Noë, Sem, Cham et Japheth : natique sunt eis filii post diluvium. 2Filii Japheth : Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, et Thubal, et Mosoch, et Thiras. 3Porro filii Gomer : Ascenez et Riphath et Thogorma. 4Filii autem Javan : Elisa et Tharsis, Cetthim et Dodanim. 5Ab his divisæ sunt insulæ gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis. 6Filii autem Cham : Chus, et Mesraim, et Phuth, et Chanaan. 7Filii Chus : Saba, et Hevila, et Sabatha, et Regma, et Sabatacha. Filii Regma : Saba et Dadan. 8Porro Chus genuit Nemrod : ipse cœpit esse potens in terra, 9et erat robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium : Quasi Nemrod robustus venator coram Domino. 10Fuit autem principium regni ejus Babylon, et Arach et Achad, et Chalanne, in terra Sennaar. 11De terra illa egressus est Assur, et ædificavit Niniven, et plateas civitatis, et Chale. 12Resen quoque inter Niniven et Chale : hæc est civitas magna. 13At vero Mesraim genuit Ludim, et Anamim et Laabim, Nephthuim, 14et Phetrusim, et Chasluim : de quibus egressi sunt Philisthiim et Caphtorim. 15Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum. Hethæum, 16et Jebusæum, et Amorrhæum, Gergesæum, 17Hevæum, et Aracæum : Sinæum, 18et Aradium, Samaræum, et Amathæum : et post hæc disseminati sunt populi Chananæorum. 19Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorrham, et Adamam, et Seboim usque Lesa. 20Hi sunt filii Cham in cognationibus, et linguis, et generationibus, terrisque et gentibus suis. 21De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Japheth majore. 22Filii Sem : Ælam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram. 23Filii Aram : Us, et Hul, et Gether, et Mes. 24At vero Arphaxad genuit Sale, de quo ortus est Heber. 25Natique sunt Heber filii duo : nomen uni Phaleg, eo quod in diebus ejus divisa sit terra : et nomen fratris ejus Jectan. 26Qui Jectan genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, Jare, 27et Aduram, et Uzal, et Decla, 28et Ebal, et Abimaël, Saba, 29et Ophir, et Hevila, et Jobab : omnes isti, filii Jectan. 30Et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem. 31Isti filii Sem secundum cognationes, et linguas, et regiones in gentibus suis. 32Hæ familiæ Noë juxta populos et nationes suas. Ab his divisæ sunt gentes in terra post diluvium. Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |