Ezekiel 35 Latin 1Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
2Fili hominis, pone faciem tuam adversum montem Seir, et prophetabis de eo, et dices illi : 3Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego ad te, mons Seir : et extendam manum meam super te, et dabo te desolatum atque desertum. 4Urbes tuas demoliar, et tu desertus eris : et scies quia ego Dominus. 5Eo quod fueris inimicus sempiternus, et concluseris filios Israël in manus gladii in tempore afflictionis eorum, in tempore iniquitatis extremæ : 6propterea vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam sanguini tradam te, et sanguis te persequetur : et cum sanguinem oderis, sanguis persequetur te. 7Et dabo montem Seir desolatum atque desertum : et auferam de eo euntem et redeuntem. 8Et implebo montes ejus occisorum suorum : in collibus tuis, et in vallibus tuis atque in torrentibus, interfecti gladio cadent. 9In solitudines sempiternas tradam te, et civitates tuæ non habitabuntur : et scietis quia ego Dominus Deus. 10Eo quod dixeris : Duæ gentes et duæ terræ meæ erunt, et hæreditate possidebo eas, cum Dominus esset ibi : 11propterea vivo ego, dicit Dominus Deus, quia faciam juxta iram tuam, et secundum zelum tuum, quem fecisti odio habens eos : et notus efficiar per eos, cum te judicavero. 12Et scies quia ego Dominus audivi universa opprobria tua, quæ locutus es de montibus Israël, dicens : Deserti ; nobis ad devorandum dati sunt. 13Et insurrexistis super me ore vestro, et derogastis adversum me verba vestra : ego audivi. 14Hæc dicit Dominus Deus : Lætante universa terra, in solitudinem te redigam, 15sicuti gavisus es super hæreditatem domus Israël, eo quod fuerit dissipata, sic faciam tibi : dissipatus eris, mons Seir, et Idumæa omnis : et scient quia ego Dominus. Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |