Leviticus 6 Latin 1Locutus est Dominus ad Moysen, dicens :
2Anima quæ peccaverit, et contempto Domino, negaverit proximo suo depositum quod fidei ejus creditum fuerat, vel vi aliquid extorserit, aut calumniam fecerit,
3sive rem perditam invenerit, et inficians insuper pejeraverit, et quodlibet aliud ex pluribus fecerit, in quibus solent peccare homines,
4convicta delicti,
5reddet omnia, quæ per fraudem voluit obtinere, integra, et quintam insuper partem domino cui damnum intulerat.
6Pro peccato autem suo offeret arietem immaculatum de grege, et dabit eum sacerdoti, juxta æstimationem mensuramque delicti :
7qui rogabit pro eo coram Domino, et dimittetur illi pro singulis quæ faciendo peccavit. 8Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 9Præcipe Aaron et filiis ejus : Hæc est lex holocausti : cremabitur in altari tota nocte usque mane : ignis ex eodem altari erit. 10Vestietur tunica sacerdos et feminalibus lineis : tolletque cineres, quos vorans ignis exussit, et ponens juxta altare, 11spoliabitur prioribus vestimentis, indutusque aliis, efferret eos extra castra, et in loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet. 12Ignis autem in altari semper ardebit, quem nutriet sacerdos subjiciens ligna mane per singulos dies, et imposito holocausto, desuper adolebit adipes pacificorum. 13Ignis est iste perpetuus, qui numquam deficiet in altari. 14Hæc est lex sacrificii et libamentorum, quæ offerent filii Aaron coram Domino, et coram altari. 15Tollet sacerdos pugillum similæ, quæ conspersa est oleo, et totum thus, quod super similam positum est : adolebitque illud in altari in monimentum odoris suavissimi Domino : 16reliquam autem partem similæ comedet Aaron cum filiis suis, absque fermento : et comedet in loco sancto atrii tabernaculi. 17Ideo autem non fermentabitur, quia pars ejus in Domini offertur incensum. Sanctum sanctorum erit, sicut pro peccato atque delicto. 18Mares tantum stirpis Aaron comedent illud. Legitimum ac sempiternum erit in generationibus vestris de sacrificiis Domini : omnis qui tetigerit illa, sanctificabitur. 19Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 20Hæc est oblatio Aaron, et filiorum ejus, quam offerre debent Domino in die unctionis suæ. Decimam partem ephi offerent similæ in sacrificio sempiterno, medium ejus mane, et medium ejus vespere : 21quæ in sartagine oleo conspersa frigetur. Offeret autem eam calidam in odorem suavissimum Domino 22sacerdos, qui jure patri successerit, et tota cremabitur in altari. 23Omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur, nec quisquam comedet ex eo. 24Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens : 25Loquere Aaron et filiis ejus : Ista est lex hostiæ pro peccato : in loco ubi offertur holocaustum, immolabitur coram Domino. Sanctum sanctorum est. 26Sacerdos, qui offert, comedet eam in loco sancto, in atrio tabernaculi. 27Quidquid tetigerit carnes ejus, sanctificabitur. Si de sanguine illius vestis fuerit aspersa, lavabitur in loco sancto. 28Vas autem fictile, in quo cocta est, confringetur ; quod si vas æneum fuerit, defricabitur, et lavabitur aqua. 29Omnis masculus de genere sacerdotali vescetur de carnibus ejus, quia Sanctum sanctorum est. 30Hostia enim quæ cæditur pro peccato, cujus sanguis infertur in tabernaculum testimonii ad expiandum in sanctuario, non comedetur, sed comburetur igni. Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |