Hosea 6 Latin 1In tribulatione sua mane consurgent ad me : Venite, et revertamur ad Dominum, 2quia ipse cepit, et sanabit nos ; percutiet, et curabit nos. 3Vivificabit nos post duos dies ; in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu ejus. Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum : quasi diluculum præparatus est egressus ejus, et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terræ. 4Quid faciam tibi, Ephraim ? quid faciam tibi, Juda ? misericordia vestra quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens. 5Propter hoc dolavi in prophetis ; occidi eos in verbis oris mei : et judicia tua quasi lux egredientur. 6Quia misericordiam volui, et non sacrificium ; et scientiam Dei plus quam holocausta. 7Ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum : ibi prævaricati sunt in me. 8Galaad civitas operantium idolum, supplantata sanguine. 9Et quasi fauces virorum latronum, particeps sacerdotum, in via interficientium pergentes de Sichem : quia scelus operati sunt. 10In domo Israël vidi horrendum : ibi fornicationes Ephraim, contaminatus est Israël. 11Sed et Juda, pone messem tibi, cum convertero captivitatem populi mei. Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |