1 Chronicles 11 Latin 1Congregatus est igitur omnis Israël ad David in Hebron, dicens : Os tuum sumus, et caro tua.
2Heri quoque et nudiustertius cum adhuc regnaret Saul, tu eras qui educebas, et introducebas Israël : tibi enim dixit Dominus Deus tuus : Tu pasces populum meum Israël, et tu eris princeps super eum.
3Venerunt ergo omnes majores natu Israël ad regem in Hebron, et iniit David cum eis fœdus coram Domino : unxeruntque eum regem super Israël, juxta sermonem Domini, quem locutus est in manu Samuel. 4Abiit quoque David, et omnis Israël in Jerusalem : hæc est Jebus, ubi erant Jebusæi habitatores terræ. 5Dixeruntque qui habitabant in Jebus ad David : Non ingredieris huc. Porro David cepit arcem Sion, quæ est civitas David, 6dixitque : Omnis qui percusserit Jebusæum in primis, erit princeps, et dux. Ascendit igitur primus Joab filius Sarviæ, et factus est princeps. 7Habitavit autem David in arce, et idcirco appellata est civitas David. 8Ædificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum, Joab autem reliqua urbis exstruxit. 9Proficiebatque David vadens et crescens, et Dominus exercituum erat cum eo. 10Hi principes virorum fortium David, qui adjuverunt eum ut rex fieret super omnem Israël juxta verbum Domini, quod locutus est ad Israël. 11Et iste numerus robustorum David : Jesbaam filius Hachamoni princeps inter triginta : iste levavit hastam suam super trecentos vulneratos una vice. 12Et post eum Eleazar filius patrui ejus Ahohites, qui erat inter tres potentes. 13Iste fuit cum David in Phesdomim, quando Philisthiim congregati sunt ad locum illum in prælium : et erat ager regionis illius plenus hordeo, fugeratque populus a facie Philisthinorum. 14Hi steterunt in medio agri, et defenderunt eum : cumque percussissent Philisthæos, dedit Dominus salutem magnam populo suo. 15Descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram, in qua erat David, ad speluncam Odollam, quando Philisthiim fuerant castrametati in valle Raphaim. 16Porro David erat in præsidio, et statio Philisthinorum in Bethlehem. 17Desideravit igitur David, et dixit : O si quis daret mihi aquam de cisterna Bethlehem, quæ est in porta ! 18Tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt, et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, quæ erat in porta, et attulerunt ad David ut biberet. Qui noluit, sed magis libavit illam Domino, 19dicens : Absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam, et sanguinem istorum virorum bibam : quia in periculo animarum suarum attulerunt mihi aquam. Et ob hanc causam noluit bibere : hæc fecerunt tres robustissimi. 20Abisai quoque frater Joab ipse erat princeps trium, et ipse levavit hastam suam contra trecentos vulneratos, et ipse erat inter tres nominatissimus, 21et inter tres secundos inclytus, et princeps eorum : verumtamen usque ad tres primos non pervenerat. 22Banaias filius Jojadæ viri robustissimi, qui multa opera perpetrarat, de Cabseel : ipse percussit duos Ariel Moab : et ipse descendit, et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis. 23Et ipse percussit virum ægyptium, cujus statura erat quinque cubitorum, et habebat lanceam ut liciatorium texentium : descendit igitur ad eum cum virga, et rapuit hastam, quam tenebat manu, et interfecit eum hasta sua. 24Hæc fecit Banaias filius Jojadæ, qui erat inter tres robustos nominatissimus, 25inter triginta primus, verumtamen ad tres usque non pervenerat : posuit autem eum David ad auriculam suam. 26Porro fortissimi viri in exercitu, Asahel frater Joab, et Elchanan filius patrui ejus de Bethlehem, 27Sammoth Arorites, Helles Pharonites, 28Ira filius Acces Thecuites, Abiezer Anathothites, 29Sobbochai Husathites, Ilai Ahohites, 30Maharai Netophathites, Heled filius Baana Netophathites, 31Ethai filius Ribai de Gabaath filiorum Benjamin, Banaia Pharatonites, 32Hurai de torrente Gaas, Abiel Arbathites, Azmoth Bauramites, Eliaba Salabonites. 33Filii Assem Gezonites, Jonathan filius Sage Ararites, 34Ahiam filius Sachar Ararites, 35Eliphal filius Ur, 36Hepher Mecherathites, Ahia Phelonites, 37Hesro Carmelites, Naarai filius Asbai, 38Joël frater Nathan, Mibahar filius Agarai, 39Selec Ammonites, Naharai Berothites armiger Joab filii Sarviæ, 40Ira Jethræus, Gareb Jethræus, 41Urias Hethæus, Zabad filius Oholi, 42Adina filius Siza Rubenites princeps Rubenitarum, et cum eo triginta : 43Hanan filius Maacha, et Josaphat Mathanites, 44Ozia Astarothites, Samma, et Jehiel filii Hotham Arorites, 45Jedihel filius Samri, et Joha frater ejus Thosaites, 46Eliel Mahumites, et Jeribai, et Josaia filii Elnaëm, et Jethma Moabites, Eliel, et Obed, et Jasiel de Masobia. 47Eliel Mahumites, et Jeribai, et Josaia filii Elnaëm, et Jethma Moabites, Eliel, et Obed, et Jasiel de Masobia. Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |