Psalm 52 Latin 1In finem. Intellectus David, cum venit Doëg Idumæus, et nuntiavit Sauli : Venit David in domum Achimelech. Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate ? 2Tota die injustitiam cogitavit lingua tua ; sicut novacula acuta fecisti dolum. 3Dilexisti malitiam super benignitatem ; iniquitatem magis quam loqui æquitatem. 4Dilexisti omnia verba præcipitationis, lingua dolosa. 5Propterea Deus destruet te in finem ; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium. 6Videbunt justi, et timebunt ; et super eum ridebunt, et dicent : 7Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum ; sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et prævaluit in vanitate sua. 8Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei ; speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi. 9Confitebor tibi in sæculum, quia fecisti ; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum. Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |