Psalm 114 Latin 1Alleluja. In exitu Israël de Ægypto, domus Jacob de populo barbaro, 2facta est Judæa sanctificatio ejus, Israël potestas ejus. 3Mare vidit, et fugit ; Jordanis conversus est retrorsum. 4Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium. 5Quid est tibi, mare, quod fugisti ? et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum ? 6montes, exsultastis sicut arietes ? et colles sicut agni ovium ? 7A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob ; 8qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum. Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |