Numbers 25 Latin 1Morabatur autem eo tempore Israël in Settim, et fornicatus est populus cum filiabus Moab,
2quæ vocaverunt eos ad sacrificia sua. At ille comederunt et adoraverunt deos earum.
3Initiatusque est Israël Beelphegor : et iratus Dominus,
4ait ad Moysen : Tolle cunctos principes populi, et suspende eos contra solem in patibulis, ut avertatur furor meus ab Israël.
5Dixitque Moyses ad judices Israël : Occidat unusquisque proximos suos, qui initiati sunt Beelphegor. 6Et ecce unus de filiis Israël intravit coram fratribus suis ad scortum Madianitidem, vidente Moyse, et omni turba filiorum Israël, qui flebant ante fores tabernaculi. 7Quod cum vidisset Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis, surrexit de medio multitudinis, et arrepto pugione, 8ingressus est post virum Israëlitem in lupanar, et perfodit ambos simul, virum scilicet et mulierem in locis genitalibus. Cessavitque plaga a filiis Israël : 9et occisi sunt viginti quatuor millia hominum. 10Dixitque Dominus ad Moysen : 11Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israël : quia zelo meo commotus est contra eos, ut non ipse delerem filios Israël in zelo meo. 12Idcirco loquere ad eum : Ecce do ei pacem fœderis mei, 13et erit tam ipsi quam semini ejus pactum sacerdotii sempiternum : quia zelatus est pro Deo suo, et expiavit scelus filiorum Israël. 14Erat autem nomen viri Israëlitæ, qui occisus est cum Madianitide, Zambri filius Salu, dux de cognatione et tribu Simeonis. 15Porro mulier Madianitis, quæ pariter interfecta est, vocabatur Cozbi filia Sur principis nobilissimi Madianitarum. 16Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 17Hostes vos sentiant Madianitæ, et percutite eos : 18quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos, et decepere insidiis per idolum Phogor, et Cozbi filiam ducis Madian sororem suam, quæ percussa est in die plagæ pro sacrilegio Phogor. Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |