Ad Ephesios 1
Ephesians 1 Latin
1Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, omnibus sanctis qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Jesu. 2Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.

3Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in cælestibus in Christo, 4sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in caritate. 5Qui prædestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum : secundum propositum voluntatis suæ, 6in laudem gloriæ gratiæ suæ, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo. 7In quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum secundum divitias gratiæ ejus, 8quæ superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia : 9ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suæ, secundum beneplacitum ejus, quod proposuit in eo, 10in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quæ in cælis et quæ in terra sunt, in ipso ; 11in quo etiam et nos sorte vocati sumus prædestinati secundum propositum ejus qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suæ : 12ut simus in laudem gloriæ ejus nos, qui ante speravimus in Christo ; 13in quo et vos, cum audissetis verbum veritatis, Evangelium salutis vestræ, in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto, 14qui est pignus hæreditatis nostræ, in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriæ ipsius.

15Propterea et ego audiens fidem vestram, quæ est in Domino Jesu, et dilectionem in omnes sanctos, 16non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis : 17ut Deus Domini nostri Jesu Christi, Pater gloriæ, det vobis spiritum sapientiæ et revelationis in agnitione ejus, 18illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quæ sit spes vocationis ejus, et quæ divitiæ gloriæ hæreditatis ejus in sanctis, 19et quæ sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nos, qui credimus secundum operationem potentiæ virtutis ejus, 20quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in cælestibus : 21supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc sæculo, sed etiam in futuro. 22Et omnia subjecit sub pedibus ejus : et ipsum dedit caput supra omnem ecclesiam, 23quæ est corpus ipsius, et plenitudo ejus, qui omnia in omnibus adimpletur.

Latin: Vulgata Clementina

Bible Hub
Galatians 6
Top of Page
Top of Page